7.1. The charter of king Iohn his submissi|on, as it was conueied to the pope at Rome.

The charter of king Iohn his submissi|on, as it was conueied to the pope at Rome.

[1] _IOhannes Deigratia rex Angliae, omni|bus Christi fidelibus hanc chartam in|specturis, salutem in Domino. Vniuer|sitati vestrae per hanc chartam sigillo nostro munitam, volumus esse notum, quòd cùm Deum & matrem nostram sanctam ecclesiam of|fenderimus in multis, & proinde diuina misericor|dia plurimùm indigeamus, nec quid dignè offerre possimus pro satisfactione Deo & ecclesiae debita facienda, nisi nosmetipsos humiliemus & regna nostra, volentes nosipsos humiliare, pro illo qui se pro nobis humiliauit vs ad mortem, gratia sancti spiritus inspirante, non vi interdicti nec timore coacti, sed nostra bona spontaneá volun ate, ac communi consilio baronum nostrorum conferimus, & liberè concedimus Deo & sanctis apostolis eius Petro & Paulo, & sanctae Romanae ecclesiae matri nostrae, ac domino papae Innocentio, eiús catholi|cis successoribus, totum regnum Angliae, & totum [page 178] regnum Hyberniae, cum omni iure & pertinentijs suis, pro remissione omnium peccatorum nostro|rum, & totius generis nostri, tam pro viuis quàm pro defunctis, & amodò illa ab eo & ecclesiae Roma|na tanquam secundarius recipientes & tenentes, in praesentia prudentis viri Pandulphi domini papae subdiaconi & familiaris.

[1] Exindè praedicto domino papae Innocentio, e|iúsque catholicis successoribus, & ecclesiae Roma|nae, secundùm subscriptam formam fecimus & iu|rauimus, & homagium ligium in praesentia Pan|dulphi; si coram domino papaesse poterimus, eidem faciemus: successores nostros & haeredes de vxore nostra in perpetuum obligantes, vt simili modo summo pontifici, quipro tempore fuerit, & eccle|siae Romanae, sine contradictione debeant fidelita|tem praestare, & homagium recognoscere.

[1] Adindicium autem huius nostrae perpetua ob|ligationis & concessionis, volumus & stabilimus, vt de proprijs & specialibus redditibus nostris prae|dictorum regnorum, pro omni seruitio & consue|tudine, quae pro ipsis facere debemus, saluis per om|nia denarijs beati Petri, ecclesia Romana mille marcas Esterlingorum percipiat annuatim: in festo scilicet sancti Michaëlis quingentas mar|cas, & in Pascha quingentas: septingentas scilicet pro regno Angliae, & trecentas pro regno Hyber|niae, saluis nobis & haeredibus nostris, iustitijs, li|bertatibus, & regalibus nostris. Quae omnia, sicut supra scripta sunt, rata esse volentes at que firma, ob|ligamus nos & successores nostros contranon veni|re, & si nos vel aliquis successorum nostrorum con|tra haec attentare praesumpserit, quicun ille fuerit, nisi ritè commonitus resipuerit, cadat à iure regni.

[1] Et haec charta obligationis & concessionis no|strae, semper firma permaneat. Teste meipso, apud domum militum templi iuxta Doueram, coram H. Dublinensi archiepiscopo, Iohanne Norwicensi e|piscopo, Galfrido filio Petri, W. comite Sarisburiae, Willielmo comite Penbroc, R. comite Bononiae, W. comite Warennae, S. comite Winton, W. comite A|rundel, W. comite de Ferarijs, W. Briwere, Petro filio Hereberti, Warino filio Geroldi, 15 die Maij, anno regni nostri decimo quarto.