6.1. The tenour of king Richards let|ters to the said archbishop.
The tenour of king Richards let|ters to the said archbishop.
[1] _RIchardus Dei gratiarex Angliae, & dux Normaniae & Aquitaniae, & co|mes Andigauiae, venerabili patri nostro in Christo, & amico charissimo Huber|to eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo salu|tem & sincerae dilectionis plenitudinem. Quo|niam certiores sumus, quod liberationem nostram plurimùm desideratis, & quòd liberatio nostra ad|modum vos laetificat, scripto volumus quod laetitiae nostrae participes sitis. Inde est quòd dilectioni ve|strae dignum duximus significare, dominum impe|ratorem certum diem liberationis nostrae nobis praefixisse, in die lunae proxima post vicessimum diem natiuitatis Domini, & die dominica proxi|ma sequenti coronabimur de regno prouinciae, quod nobis dedit. Vnde mittimus in Angliam lite|ras domini imperatoris super hijs patentes, vobis & caeteris amicis nostris beneuolis. Vos autem in|terim pro omni posse vestro quos scitis nos dilige|re, consolari velitis, & quos scitis promotionem nostram desiderare. Testemeipso apud Spiram 22. die Septembris.