6.1. A letter directed to the duke of Au|strich, wherein king Richard is cleared of the death of the marquesse of Mountserrat, whereof he was vehementlie suspected.

A letter directed to the duke of Au|strich, wherein king Richard is cleared of the death of the marquesse of Mountserrat, whereof he was vehementlie suspected.

[1] _LVpoldo duci Austriae, Vetus de Mon|te salutem. Cùm plurimi reges & prin|cipes vltra mare Richardum regem Angliae & dominum de morte mar|chisi inculpent, iuro per dominum qui regnat in aeternum, & per legem quam tenemus, quòd in [...]|ius mortem nullam culpam habuit. Est siquidem causa mortis ipsius marchisi talis. Vnus ex fratri|bus nostris in vnam nauem de Satalei, ad partes nostras veniebat, & tempestas illum fortè ad Ty|rum appulit, & marchisus fecit illum capere & occidere, & magnam pecuniam eius rapuit. Nos verò marchiso nuncios nostros misimus, mandan|tes vt pecuniam fratris nostrinobis redderet, & de morte fratris nostri nobiscum se concordaret, & noluit.

[1] Nec non & nuncios nostros spreuit, & mortem fratris nostri super Reginaldum dominum de Si|donis posuit, & nos tantùm fecimus per amicos no|stros, quod in veritate scimus, quòd ille fecit illum occidere & pecuniam rapere. Et iterum alium nuncium nostrum nomine Edrisum misimus ad eum, quem in mare mergere voluit, sed amici no|stri illum à Tyro festinanter fecerunt recedere, qui ad nos peruenit, & ista nobis nunciauit. Nos quoque ex illa hora marchisum desiderauimus oc|cidere. Túncque duos fratres misimus ad Tyrum, qui eum apertè & ferè coram omni populo Tyri oc|ciderunt.

[1] Haec ergò fuit causa mortis marchisi, & benè dicimus vobis in veritate, quòd dominus Richar|dus rex Angliae in hac marchisi morte nullam cul|pam habuit. Et qui propter hoc domino regi An|gliae malum fecerunt, iniustè fecerunt, & sine cau|sa. Sciatis pro certo, quòd nullum hominem huius mundi pro mercede aliqua vel pecunia occidimus, nisi priùs nobis malum fecerit. Et sciatis quòd has liter as fecimus in domo nostra ad castellum no|strum Messiat in dimidio Septembri, anno ab A|lexandro 1505.