[1]5.1. The charter of the agreement was written and subscribed in forme as followeth.
The charter of the agreement was written and subscribed in forme as followeth.
[1] _HAec est finis & concordia quae facta fuit apud Windshore in octauis sancti Michaelis an. Gra|tiae 1175. inter dominum regem Angliae Henr. secundum, The tenor of the charter of the agrée|ment. & Rodericum regem Co|naciae, per catholicum Tuamensem archiep. & abbatem C. san|cti Brandani, & magistrum L. cancellarium regis Conaciae.
[1] 1 Scilicet quòd rex Angliae concedit praedicto Roderico ligi [...] homini suo regnum Conaciae, quamdus ei fideliter seruiet, vt sit rex sub eo, paratus ad seruicium suum sicut homo suus, & vt teneat terram suam ita bene & in pace, sicut tenuit antequam dominus rex Angliae intraret Hiberniam, reddendo ei trilu|tum [page 97] & totam aliam terram, & habitatores terrae habeat sub se, & iusticiet vt tributum regi Angliae integrè persoluant, & per manum eius suai [...]ra sibi conseruent. Et illi qui modò tenent, teneant in pace quamdiu manserint in fidelitate regis Angliae, & fideliter & integrè persoluerint tributum & alia iura sua quae ei debent per manum regis Conaciae, saluo in omnibus iure & honore domini regis Angliae & suo.
[1] 2 Et si qui ex eis regi Angliae & ei rebelles fuerint, & tributum & alia iura regis Angliae per manum eius soluere noluerint, & à fidelitate regis Angliae recesserint, ipse eos iusticiet & amoueat. Et si eos per se insticiare non poterit, constabularius regis Angliae, & familia sua de terra illa iuua|bunt eum ad hoc faciendum, cùm ab ipso fuerint requisiti, & ipsi viderint quòd necesse fuerit. Et propter hunc finem reddet praedictus rex Conaciae domino regi Angliae tributum singulis annis, scilicet de singulis decem animalibus vnum corium placabile mercatoribus, tam de tot [...] terra sua, quám de a|liena.
[1] 3 Excepto quòd de terris illis quas dominu [...] rex Angliae retinuit in dominio suo, & in dominio baronum suorum, ni|hil se intromittet, scilicet Duuelin [...] cum pertinentijs suis, & Midia cum omnibus pertinentijs suis, sicut vnquam Marchat Wamailethlachlin eam meliùs & pleniùs tenuit, aut aliqui qui eam de eo tenuerint. Et excepta Wesefordia, cum omnibus pertinentijs suis, scilicet cum tota lagenia. Et excepta Water|fordia cum tota terra illa, quae est à Waterford vs ad Dun|carnam, ita vt Duncarnam sit cum omnibus pertinentijs suis infra terram illam.
[1] 4 Et si Hibernenses qui aufugerint, redire voluerint ad terram baronum regis Angliae, redeant in pace, reddendo tri|lutum praedictum quod alij reddunt, vel faciendo antiqua ser|uicia quae facere solebant pro terris suis. Et hot sit in arbitrio dominorum suorum. Et si aliqui eorum redire noluerint, domi|ni eorum & rex Conaciae accipiat obsides ab omnibus quos ei commisit dominus rex Angliae ad voluntatem domini regis & suam. Et ipse dabit obsides ad voluntatem domini regi [...] Angliae illos vel alios, & ipsi seruient domino de canibus & auibus suis singulis annis de praesentis suis. Et nullum omninò de quacunque terra regis sit, retinebunt contra voluntatem domini regis & mandatum. Hijs testibus, Richardo episcopo Wintoniae, Gaufrido episcopo Eliensi, Laurentio Duuelinensi archiepiscopo, Gaufrido, Nicholao, & Rogero capellanis regis, Guilhelmo comite de Essex, & alijs multis.