The Holinshed Project

Holinshed Project Home

The Texts
1587

Previous | Next

6.1. The tenour of king Richards let|ters to the said archbishop.

The tenour of king Richards let|ters to the said archbishop.

Compare 1577 edition: 1 2 _RIchardus Dei gratiarex Angliae, & dux Normaniae & Aquitaniae, & co|mes Andigauiae, venerabili patri nostro in Christo, & amico charissimo Huber|to eadem gratia Cantuariensi archiepiscopo salu|tem & sincerae dilectionis plenitudinem. Quo|niam certiores sumus, quod liberationem nostram plurimùm desideratis, & quòd liberatio nostra ad|modum vos laetificat, scripto volumus quod laetitiae nostrae participes sitis. Inde est quòd dilectioni ve|strae dignum duximus significare, dominum impe|ratorem certum diem liberationis nostrae nobis praefixisse, in die lunae proxima post vicessimum diem natiuitatis Domini, & die dominica proxi|ma sequenti coronabimur de regno prouinciae, quod nobis dedit. Vnde mittimus in Angliam lite|ras domini imperatoris super hijs patentes, vobis & caeteris amicis nostris beneuolis. Vos autem in|terim pro omni posse vestro quos scitis nos dilige|re, consolari velitis, & quos scitis promotionem nostram desiderare. Testemeipso apud Spiram 22. die Septembris.

Compare 1577 edition: 1 The emperour also signified by his letters to the lords of England his resolute determination in this matter, as followeth.

6.1. The tenour of the emperours letters to the States of England touching king Richard, and the day of his deliuerance, &c.

The tenour of the emperours letters to the States of England touching king Richard, and the day of his deliuerance, &c.

Compare 1577 edition: 1 2 _HEnricus Dei gratia Romanorum impe|rator, & semper Augustus, dilectis su|is archiep. episcopis, comitibus, baroni|bus, militibus, & vniuersis alijs fideli|bus Richardi illustris regis Anglorum gratiam suam & omne bonum. Vniuersitati vestrae duxi|mus intimandum, quòd dilecto amico nostro Ri|chardo illustri regi Anglorum domino vestro cer|tum diem liberationis suae statuimus, à secunda fe|ria post diem natiuitatis domini in tres septimanas apud Spiram siue apud Berenatiam, & inde in sep|tem dies posuimus ei diem coronationis suae de reg|no Prouinciae, quod ei promisimus: & hoc certum habeatis, & indubitatum, nostri siquidem proposi|ti est, & voluntatis, praefatum dominum vestrum specialem promouere sicut amicum nostrum, & magnificentiùs honorare. Datum apud Theallu|sam vigilia beati Thomae Apostoli.

Previous | Next